monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 196, 1
Post illum sacrosanctum Domini natalem diem, nullius hominis nativitatem legimus celebrari, nisi solius beati Ioannis Baptistae. In aliis sanctis et electis Dei novimus illum diem coli, quo illos post consummationem laborum, et devictum triumphatumque mundum in perpetuas aeternitates praesens haec vita parturiit; in aliis consummata ultimi diei merita celebrantur: in hoc etiam prima dies et ipsa etiam hominis initia consecrantur; pro hac absque dubio causa, quia per hunc Dominus adventum suum, ne subito homines insperatum non agnoscerent, voluit esse testatum. Ioannes autem figura fuit veteris Testamenti, et in se formam praetulit Legis: et ideo Ioannes praenuntiavit Salvatorem, sicut Lex gratiam praecucurrit. Quod autem nondum natus de secreto materni uteri prophetavit, et expers lucis iam testis est veritatis: hoc est intelligendum, quod latens sub velamine et carne litterae, et Redemptorem mundo spiritu praedicavit, et nobis Dominum nostrum de quodam Legis utero proclamavit. Ergo quia Iudaei erraverunt a ventre, id est, a Lege quae Christo gravida erat; Erraverunt a ventre, locuti sunt falsa : ideo hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine . Quod autem Ioannes in carcere constitutus ad Christum discipulos suos ordinat , Lex ad Evangelia transmittit. Quae Lex iuxta typum Ioannis quasi ignorantiae clausa carcere, in obscuro et in occulto iacebat, et Iudaicae caecitatis sensus intra litteram tenebatur inclusus.